magis diligenter didicit ab eis tempus stellae quae apparuit eis 2:8 Et mittens illos in bethlem dixit ite interrogate diligenter de puero Et cum inueneritis eum renuntiate mihi ut Ego ueniens adorem eum 9 qui cum audissent regem abierunt Et ecce stella quem uiderant in oriente antecedebat eos usque dum ueniens staret supra ubi erat puer 10 Uidentes autem stellam gauisi sunt gaudio magno ualde ∴ 11 Et intrantes domum inuenerunt puerum cum maria matre eius Et procedentes adorauerunt eum Et apertis thensauris suis obtulerunt ei munera aurum tus Et mirram 12 Et responso accepto in somnis ne redirent ad herodem sed per aliam uiam regessi sunt in regionem suam 13 qui cum recessisent ecce angelus dni apparuit in somnis ioseph dicens surge Et acci(pe)